- ARISTOXENUS
- I.ARISTOXENUSGrammaticus, laudatur a Schol. in Aristoph. Ran. Act. 1. Sc. 7.II.ARISTOXENUSMusicus illustris, tempore Tulli Hostilii, III. Romanorum Regis. Vide Voss. de Scient. Mathem. p. 94. Tarentinus fuit, Manitneae tamen agens; Philosophus etiam fuit, primum vero audivit Lamprum Philosophum Erythraeum, deinde Xenophilum Pythagoraeum, postremo Aristotelem, cui morienti convitium dixit, quod Theophrastum sibi in Scholae successione praeponerer. Plurima scripsit in Musica, Philosophia et Historia, quorum operum 453. fuisse Suidas ait. Ich. Meursius tractatum eius de Elementis harmonicis edidit, notisque eruditis illustravit, saepius laudatum priscis. A. Gell. l. 4. c. 11. Val. Max. l. 8. c. 13. ex ext. 3. Iamblich. in vita Pytag. Hieron. in praef. Catalog. Plut. Diogen. Laert. Cicer. Lactantius, etc. Vide plura de eo, apud Ionsium, de Script. Hist. Philos. l. 1. c. 14. Itempque Voss. Hist. Graec. l. 1. c. 9. Distinguendus est autem ab Aristoxeno Selinuntio, Poeta antiquo, ante Epicharmi tempora circa 29. Olymp. et Aristoxemo patriâ, et Philosophiâ Cyrenaeo, apud Athen. l. 1. c. 7. et Suidam, in Α᾿ριςτοξ. et Aristoxeno Medico Herophileo, iuxta Galenum l. 4. de differ. puls. c. 7. cuius librum 13. citat idem ibidem c. 10. ubi Alexandri Philalethis discipulus fuisse dicitur. Porro Aristoxenus Cyrenaeus ita delicatus in hortorum cura fuit, ut vesperi lactucas mulsô, et melle, et vinô irrigaret, ut luxuriosius crescerent, et saporis essent praestantioris. Suidas. Nic. Lloydius.III.ARISTOXENUSMusicus laudatur ab auctore Scholiorum in Aristoph. Ranas Act. 5. Sc. 2. p. 273.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.